HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXXII: De Asa, et regibus Israel Nadab, et Baasa et Hela

#III Reg. XV#Gen. V

Igitur Asa fecit rectum coram Domino, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, et sordes idolorum, et Maacha matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et subvertit specum ejus, et simulacrum turpe combussit in torrente Cedron, excelsa tamen non abstulit. Porro Nadab filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda, hic patet quia Jeroboam in principio vigesimi secundi anni regni sui mortuus est: hic annus fuit secundus regni Asa. Et regnavit super Israel duobus annis, id est uno anno et aliqua parte alterius anni vocatur annus, per synecdochen, sicut dicit Evangelium Christum praedicasse tribus annis et dimidio, ubi pars dimidii anni vocatur dimidius annus. Saepe etiam fit econtra ut tota summa temporis nomine partis suae vocetur per synecdochen, ut ibi. Noe cum quingentorum esset annorum genuit Sem, cum tamen esset Noe quingentorum et duo annorum. Haec duplex synecdoche plurimum occurrit in sequentibus. Sed haec dicta sufficiant. Nadab vero ambulavit in viis patris sui, quibus peccare fecit Israel. Qui, cum obsideret Jebbethon urbem Philisthinorum, insidiatus ei Baasa, interfecit eum, et regnavit pro eo anno tertio Asa regis Juda, et percussit omnem domum Jeroboam, juxta verbum Ahiae Silonitis, et regnavit in Thersa viginti quatuor annis, non tamen completis. Et erat bellum inter Asa et Baasa cunctis diebus eorum. Porro Asa decimo anno regni sui percussit Sariam regem Aethiopiae plaga grandi, qui irruerat in terram Juda. Et redeunti Asa a victoria occurrit Azarias propheta dicens victoriam sibi a Deo concessam, quia legitima ejus servabat. Tunc scripsit Asa in omnem provinciam, ut omnes legitima diligenter servarent. Baasa vero rex Israel peccavit coram Domino ambulans in viis Jeroboam, et ultra. Et venit ad eum Jehu propheta filius Hanani, dicens: Haec dicit Dominus: Exaltavi te de pulvere, tu autem ambulasti in viis Jeroboam, et in multis peccare fecisti populum meum, et ideo demetam posteriora tua, et faciam domum tuam, sicut domum Jeroboam. Pro his tamen non quievit Baasa, sed ascendit in Judam, et aedificavit Rama quadraginta stadiis a Jerusalem. Cumque Asa rex Juda videret se arctatum, tollens aurum et argentum de domo Domini, et de domo regia misit illud per servos suos ad Benadad regem Syriae in Damasco, dicens: Foedus fuit inter patrem meum et patrem tuum, et inter me et te. Peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa, et recedat a me. Et acquiescens Benadad misit exercitum in civitates Israel. Quod audiens Baasa intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides et ligna de Rama, et munivit de eisdem rex Asa Gabaa et Maspha. Et venit ad eum Jehu propheta, vel, ut quidam volunt, Anani pater Jehu, arguens eum quod, relicto Domino, spem posuerunt in rege Syriae; et misit eum rex in nervum, propter quod in tempore senectutis suae doluit pedes. Et mortuus est, et sepultus in civitate David. Et regnavit Josaphat filius ejus pro eo. Sub Asa fuit octavus rex Latinorum Silvius Capis. Verumtamen adhuc eo vivente, descendit secundum quosdam Jehu propheta ad Baasa regem Israel arguendum, et occidit eum Baasa. Mortuus est ergo Baasa, et sepultus in Thersa. Occisus est autem, ut dicit Josephus, a Creone, commilitone suo. Et regnavit pro eo in Thersa filius ejus Hela anno vigesimo sexto Asa regis Juda. Et regnavit super Israel duobus annis, id est anno et parte anni. Qui, cum recumberet in domo Arsa praefecti sui, percussit eum temulentum Zambri servus suus dux mediae partis equitum. Percussit quoque omnem domum Baasa juxta verbum Jehu prophetae.